Monday, April 26, 2004

Latinitas


Magno cum gaudio hodie incipimus nuntios Stationis Radiophonicae
Vaticanae in linguam Latinam versos in interrete proferre. Ex hoc
nunc semel in hebdomada unum nuntium partitionis Germanicae in pagina
domestica nostra Latine edimus, quoniam linguam Latinam quam permulti
mortuam reputant magni pretii habemus. Versiones perficit presbyter
Gero Pius Caputsapiens (Germanice Weishaupt), persona in rebus
Latinis versatissima. Quisquis litteris nostris electronicis
notitiarum utaris atque nuntios Latinos invenire cupias, simpliciter
ad hanc paginam quaesumus pergas.




In short (and in English), the German section of Vatican Radio is now presenting some news in Latin. The text page is here.